5369. `Et fames fuit super omnibus faciebus terrae': quod significet cum desolatio usque ad desperationem, constat ex significatione `famis' quod sit desolatio, de qua supra n. 5360, 5362, 5364; et ex significatione `terrae' quod sit naturale; super cujus omnibus faciebus cum dicitur fames esse, significatur desperatio, quia tunc desolatio ubivis; summum enim ac ultimum desolationis est desperatio, n. 5279, 5280.