Arcana Coelestia (Elliott) n. 5339

Previous Number Next Number See English 

5339. `Et fecit terra in septem annis abundantiae annonae collectiones': quod significet primos status cum multiplicata vera in series, constat ex significatione `septem annorum' quod sint primi status, septem enim anni praecesserunt in quibus fuit abundantia annonae, et septem anni secuti in quibus fuit fames; quod `anni' sint status, videatur n. 482, 487, 488, 493, 893; ex significatione `abundantiae annonae' quod sit multiplicatio veri, de qua n. 5276, 5280, 5292, per quod `fecit terra' significatur quod haec multiplicatio facta sit in naturali, `terra' enim hic est naturale, ut mox supra n. 5338; et ex significatione `collectionum' quod sint series; cum seriebus quae significantur per `collectiones', ita se habet: apud hominem qui {1}reformatur, primum insinuantur vera communia, dein communium particularia, et demum particularium singularia; particularia disponuntur sub communibus, et singularia sub particularibus, n. 2384, 3057, 4269, 4325 fin., 4329 med., 4345, 4383, 5208, [2] dispositiones seu ordinationes illae in Verbo significantur per fasciculos, hic per manipulos seu `collectiones', et non sunt nisi quam series in quas multiplicata vera disponuntur seu ordinantur. Hae series apud regeneratos se habent secundum ordinationes societatum in caelis, at apud non regeneratos, qui nec regenerari possunt, secundum ordinationes societatum in infernis; inde homo qui in malo est et inde in falso, est infernum in minima forma, et homo qui in bono est et inde in vero, est caelum in minima forma; sed de his seriebus alibi, ex Divina Domini Misericordia, plura dicentur. @1 regeneratur $


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church