Arcana Coelestia (Elliott) n. 5329

Previous Number Next Number See English 

5329. `In omni terra Aegypti': quod significet in utroque naturali, constat ex significatione `omnis terrae Aegypti' quod sit utrumque naturale, de qua supra n. 5276. Talia nunc sunt quae angeli percipiunt cum homo (m)legit quod {1}'Pharaoh removerit annulum suum a super manu sua, et dederit illum super manum Josephi, et vestiverit eum vestibus byssi, et posuerit torquem auri super collum ejus; et vehi fecerit eum in curru secundario, qui sibi, et clamaverint ante eum Abrech, dando eum super omnem terram Aegypti';(n) [2] angeli enim ipsa historica nequaquam possunt percipere quia sunt talia quae sunt mundi, non autem quae sunt caeli; quae mundi sunt, illis non apparent; at quia correspondentia est omnium quae in mundo cum illis quae in caelo, ideo angeli caelestia percipiunt cum homo mundana; {2} nisi ita foret, nequaquam aliquis angelus e caelo apud hominem potuisset esse; ut autem possit, datum est {3}Verbum, in quo angeli percipiant sanctum Divinum quod {4}possint communicare homini apud quem {5}adsunt. @1 A has `removit Pharaoh ---- vers', evidently a reminder to quote vv. 42, 43 in full when writing final draft$ @2 et$ @3 homini Verbum, ex quo percipere potest$ @4 ibi, et id$ @5 adest$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church