Arcana Coelestia (Elliott) n. 5323

Previous Number Next Number See English 

5323. `Et clamaverunt ante eum, Abrech': quod significet agnitionem per fidem et adorationem, constat ex significatione `clamare' quod sit agnitio per fidem, de qua sequitur; et (e)a significatione `abrech' quod sit adoratio; abrech enim in lingua originali {1}est `flecte genua', et flexio genuum est adoratio; omnes enim conatus interni qui sunt voluntatis, ita qui sunt amoris aut affectionis, proinde qui sunt vitae, habent actus {2}seu gestus externos sibi correspondentes; actus hi aut gestus fluunt ex ipsa correspondentia {3}exteriorum cum interioribus; timor sanctus, et inde humiliatio, proinde adoratio, habet actus seu gestus sibi correspondentes, nempe flexionem genuum, procumbentiam super genubus, et quoque prostrationem corporis usque ad terram; in statu illo, si adoratio est ex genuina humiliatione, {4}aut si humiliatio ex genuino timore sancto, est deficientia spirituum, inde concidentia artuum in confinio seu intermedio ubi spirituale conjungitur naturali, ita ubi genua; nam quae infra sunt, correspondentiam habent cum naturalibus, et quae supra, cum spiritualibus; inde est quod flexio genuum sit signum repraesentativum adorationis; apud caelestes homines est hic actus spontaneus, sed apud spirituales est voluntarius. [2] Ante reges olim cum vehebantur curru, flectebantur genua ob causam quia `reges' repraesentabant Dominum quoad Divinum Verum, et `currus' significabat Verbum; ritus hujus adorationis inceptus fuit cum notum erat quid repraesentaretur, et tunc reges adorationem non sibi sed ipsi regio a se separato tametsi adjuncto, attribuerunt; regium illis fuit lex quae, quia a Divino Vero, adoranda erat in rege quatenus custos ejus, ita ipse rex nihil sibi de regio tribuebat praeter custodiam legis, a qua quantum recessit tantum a regio, sciens quod adoratio aliunde quam a lege, hoc est, alia quam legis in se, esset idololatria; quod `regium' sit Divinum Verum, videatur n. 1672, 1728, 2015, 2069, 3009, 3670, 4581, 4966, 5044, 5068, proinde (t)regium est {5} lex, quae in se est verum regni{6}, secundum quod victuri qui ibi; ex his constare potest quod `Abrech seu flecte genua' significet adorationem. [3] Quia clamor etiam est actus qui correspondet confessioni vivae seu agnitioni ex fide, ideo quoque apud antiquos rituale clamandi receptum fuit, cum tale significaretur; ac ideo {7} in Verbo passim dicitur `clamare' cum agitur de confessione et agnitione ex fide, sicut de Johanne Baptista apud Johannem, Quod testatus de Jesu, et clamaverit dicens, Hic erat Quem dixi, Qui post me veniens, ante me fuit, quia prior me fuit: . . . ego vox clamantis in deserto, Rectam facite viam Domini, i 15, 23: apud eundem, Sumpserunt termites palmarum, et iverunt obviam Jesu, et clamaverunt, Osanna, benedictus qui venit in nomine Domini, Rex Israelis, xii 13:

(m)apud Lucam, Jesus dixit Pharisaeis, quod si tacuerint, lapides clamaturi sint, xix 40.(n) Quia `clamare' significabat agnitionem ex fide {8}et inde receptionem ex agnitione illa, idcirco aliquoties legitur de Domino quod clamaverit, ut apud Johannem vii 28, 37, xii 44, 45; et quoque apud Esaiam, Jehovah sicut heros exibit, sicut vir bellorum excitabit zelum, vociferabitur, etiamque clamabit, xlii 13. Quod clamare in sensu opposito sit non agnitio, ita aversatio, videatur n. 5016, 5018, 5027, et quod praedicetur de falso, n. 2240. @1 significat$ @2 aut$ @3 interiorum cum exterioribus$ @4 et$ @5 i tunc$ @6 i quod a Divino Vero$ @7 i etiam$ @8 proinde$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church