Arcana Coelestia (Elliott) n. 5320

Previous Number Next Number See English 

5320. `Et posuit torquem auri super collum ejus': quod significet significativum conjunctionis interiorum cum exterioribus, efficiente bono, constat ex significatione `colli' quod sit influxus, tum communicatio superiorum cum inferioribus, seu quod idem, interiorum cum exterioribus, de qua n. 3542, inde est `torques' quia cingit collum, significativum conjunctionis illorum; `torques auri' significat conjunctionem per bonum, seu efficiente bono, {1}quia' `aurum' est bonum, n. 113, 1551, 1552: signum conjunctionis veri interioris cum vero exteriore significatur per `torquem super guttur' apud Ezechielem, Ornavi te ornatu, et dedi armillas super manus tuas, et torquem super guttur tuum, xvi 11. @1 nam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church