Arcana Coelestia (Elliott) n. 5317

Previous Number Next Number See English 

5317. `Et removit Pharaoh annulum suum a super manu sua': quod significet confirmativum de potentia quae prius ei, constat ex repraesentatione `Pharaonis' quod sit naturale, de qua prius; ex significatione `annuli' quod sit confirmativum, de qua sequitur; et ex significatione `manus' quod sit potentia, de qua n. 878, 3091, 3387, 4931-4937, 5296; inde patet quod per `removit {1}annulum a super manu sua' significetur quod potentiam quae prius sibi, abdicaverit, et quod per `dedit illum super manum Josephi', ut sequitur, significetur quod potentiam cesserit omnem caelesti spiritualis. Quod `annulus' super manu sit confirmativum potentiae, non ita constare potest ex locis in Verbo parallelis, quia annuli qui super manu, {2}non alibi nominantur, praeter modo apud Lucam, Ubi pater filii qui prodegerat omnia, {3}dixit ad servos, Efferte stolam primariam et induite illum; et date annulum super manum ejus, et calceos super pedes, (x)xv 22, ubi etiam per `annulum' significatur confirmativum potentiae in domo, sicut filii, ut prius; at usque patet ex ritualibus quae ab antiquis temporibus apud nos sunt, ut ex ritualibus desponsationum et copulationum, ut et inaugurationum, in quibus annuli dantur super manum, per quos etiam confirmativum potentiae significatur; praeterea quod sigilla quae quoque erant super manu, Jer. xxii 24, significent consensum et confirmationem, videatur n. 4874. @1 illum$ @2 nullibi$ @3 after Ubi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church