Arcana Coelestia (Elliott) n. 5307

Previous Number Next Number See English 

5307. `Num inveniemus sicut hunc virum, in quo spiritus Dei?`: quod significet de influxu veri in quo bonum ab interiore, ita caeleste spiritualis, constat ex significatione `viri' quod sit verum, de qua n. 3134, 3309, 3459; et ex significatione `spiritus Dei' quod sit bonum ab interiore, ita a Divino; spiritus enim Dei est quod procedit a Divino, ita ab Ipso Bono, nam Divinum est Ipsum Bonum; quod ex eo procedit, est verum in quo bonum, et hoc est quod per `spiritum Dei' in Verbo significatur; ipse enim spiritus non procedit sed ipsum verum in quo bonum, seu sanctum verum; spiritus est instrumentale per quod producitur. Hoc verum in quo bonum, est {1} caeleste spiritualis quod per `Josephum' repraesentatur. [2] In Ecclesia notum est quod {2}Josephus in spirituali sensu {3}sit Dominus, quare etiam Dominus vocatur caelestis Josephus, sed non scitur quid Domini `Josephus' repraesentat; Dominus enim repraesentatur per Abrahamum, et quoque per {4}Jishakum, ut et per Jacobum; repraesentatur etiam per Mosen et {5}Eliam, perque Aharonem, et quoque' per Davidem, praeter per plures alios in Verbo, sed usque dissimiliter per unum quam per alterum; per `Abrahamum' repraesentatur Dominus quoad Ipsum Divinum, per `Jishakum' quoad Divinum Rationale, per `Jacobum' quoad Divinum Naturale, per `Mosen' quoad Legem seu Verbum historicum, per `Eliam' quoad Verbum propheticum, per `Aharonem' quoad sacerdotium{6}, et per `Davidem' quoad regium; quid autem per Josephum repraesentatur, videatur n. 3969, 4286, 4585, 4592, 4594, 4669, 4723, 4727, 4963, 5249; hoc quod `Josephus' repraesentat, vocatur caeleste spiritualis e {7}rationali; non alia voce id dari potest, caeleste enim est bonum ex Divino, spirituale est verum ex illo bono, ita est verum boni ex Divino Humano Ipsius; Hoc fuit Dominus cum vixit in mundo, at cum Se glorificavit, tunc transcendit supra illud, et factus est ipsum Divinum Bonum, seu Jehovah etiam quoad Humanum; [3] non plura dici possunt in specie de hoc arcano, solum quod Josephus ideo Aegyptum venerit, ac primum serviverit in domo Potipharis principis satellitum, et dein in custodia detentus, (e)ac postea factus dominator super Aegyptum, ut repraesentaret quomodo Dominus in Se Humanum progressive Divinum {8}fecit, {9}de quo conscriberetur Verbum quod Divina contineret in sensu interno, qui sensus imprimis inserviret angelis, quorum sapientia quae incomprehensibilis et ineffabilis {10}est respective ad sapientiam humanam, in talibus est, et simul inserviret hominibus qui historica amant prae reliquis, et talia tunc mente volvunt in quibus angeli Divina per influxum a Domino percipiunt. @1 I i haec, A o, T hic$ @2 per Josephum$ @3 intelligatur$ @4 Isacum$ @5 Aharonem et quoque per Eliam$ @6 i Ipsius$ @7 naturali I, but cf. 4585 fin, 4963, also 5086, 5095, 5805$ @8 A d fecit and i faceret. The insertion is indistinct; it was probably intended to express the futurity of this event, as compared with the Joseph story.$ @9 et de hoc ut$ @10 est after humanam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church