Arcana Coelestia (Elliott) n. 5290

Previous Number Next Number See English 

5290. `Et praeficiat praefectos super terram': quod significet ordinationem communium in naturali, constat ex significatione `praeficere' quod sit ordinare; ex significatione `praefectorum' quod sint communia, de qua sequitur; et ex significatione `terrae' hic terrae Aegypti, quod sit mens naturalis, ut mox supra n. 5288; quod `praefecti' sint communia, est quia communia sunt in quibus et sub quibus sunt particularia, videatur n. (x)917, 4269, 4325 fin., 4329, 4345, 4383, 5208; per `principes' autem significantur primaria, n. 1482, 2089, 5044.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church