5279. `Et consumet fames terram': quod significet usque ad desperationem, constat ex significatione `famis' quod sit defectus cognitionum, et inde privatio veri, de qua supra n. 5277, 5278; et ex significatione `terrae', hic Aegypti, quod sit mens naturalis, de qua etiam supra n. 5276, 5278; quod usque ad desperationem, est quia dicitur `consumet fames terram'; cum enim per `terram' significatur mens naturalis, et per `famem' privatio veri, {1}non aliud significatur quam desperatio, nam tunc spirituali modo fit consumptio. Describitur hic desolationis status per privationem veri; ultimum illius status est desperatio; quod desperatio sit ultimum illius status, est quia per illam removetur jucundum amoris sui et mundi, et loco ejus insinuatur jucundum amoris boni et veri; desperatio enim apud {2}regenerandos est de vita spirituali, proinde de privatione veri et boni, {3}nam cum ii privantur vero et bono, desperant de vita spirituali; inde eis jucundum et beatum cum ex desperatione emergunt. @1 i per consumtionem inde in sensu interno$ @2 A has singular here and in rest of
$ @2 cum enim$