527. Quod per 'Lamech' significetur Ecclesia in qua tam communis et obscura perceptio veri et boni fuit ut fere nulla, ita Ecclesia vastata, constare potest ab illis quae praecedunt et ab illis quae sequuntur, nam describitur in versu mox sequente. 'Lamech' in praecedente capite significabat fere simile sicut hic, nempe vastationem, de qua videatur cap. praec. ad vers. 18, 19, 23, 24; et a quo genitus etiam paene similiter nominatur, nempe Methushael, sic ut significata sint per nomina fere similia: per 'Methushael et Methushelah' moribundum quoddam; per 'Lamech' deletum.