Arcana Coelestia (Elliott) n. 5251

Previous Number Next Number See English 

5251. `Et dixit Pharaoh ad Josephum': quod significet perceptionem caelestis spiritualis e naturali, constat ex significatione `dicere' in historicis Verbi quod sit percipere, de qua saepius prius; ex repraesentatione `Pharaonis' quod sit naturale, de qua n. 5079, 5080, 5095, 5160; et ex repraesentatione `Josephi' quod sit caeleste spiritualis, de qua n. 4286, 4592, 4594,4963, 5086, 5087, 5106, 5249; quod perceptio caelestis spiritualis e naturali significetur, est quia Dominus per utrumque, nempe per `Josephum' et per `Pharaonem' repraesentatur; per `Josephum' quoad caeleste spiritualis et per `Pharaonem' quoad naturale, inde per `dixit Pharaoh ad Josephum' significatur perceptio Domini ex caelesti spiritualis in naturali; sed quid et qualis perceptio illa est, non ad captum dici potest nisi prius formatum sit aliquid ideae de perceptione spirituali, deque caelesti spiritualis, et quoque de naturali qualiter distinctum est a spirituali; de illis quidem aliqua prius dicta sunt, sed revocanda forent.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church