5244. `Et misit Pharaoh': quod significet naturalis novi propensionem, constat ex repraesentatione `Pharaonis' quod sit naturalis homo novus, de qua n. 5079, 5080; propensio ad recipiendum caeleste spiritualis significatur per quod `miserit et vocaverit Josephum'; ipsa propensio patet a sequentibus, quod dederit eum super {1}domum suam et super omnem terram Aegypti, et dixerit quod super ore ejus oscularetur omnis populus ejus, vers. 40-43. Cum his ita se habet: cum status plenus est, hoc est, cum omnia parata sunt in naturali ad recipiendum influxum ab interiore seu superiore, et ad sibi applicandum illa quae influunt, tunc quoque naturale in propensione est, hoc est, in affectione recipiendi, ita accommodatur unum alteri cum homo renovatur a Domino. @1 A had domum suam, but altered to domo sua; see verse 40$