Arcana Coelestia (Elliott) n. 5224

Previous Number Next Number See English 

5224. `Et narrabat Pharaoh illis somnium {1}: {2}quod significet de futuris, constat ex significatione `somnii' quod sit praevidentia, praedictio, eventus, de qua n. 5091, 5092, 5104, ita futura; quomodo haec in sensu interno se habent, constat a serie rerum; agitur{3} in hoc versu de novo statu naturalis cum in obscuro est propter vera inde exterminata, et quod tunc ibi turba in consultando scientifica de futuris; cum enim tale obscurum contingit, tunc incidit ilico cogitatio quid eventurum; hoc quia commune est in omni tali statu cum regeneratur homo, ideo hic in sensu interno ille status describitur; sed tales status hodie ignoti sunt, [2]tam quia pauci regenerantur quam quia illi qui regenerantur, non reflectunt super talia; quae interius apud hominem peraguntur, hodie non curat homo quia externa occupant totum, et ei apud quem externa occupant totum, hoc est, ubi externa sunt fines vitae, interna nihili sunt; de obscuro{4} illo' dicerent, Quid mihi illa, cum nihil lucri inde, nec aliquid honoris? quare cogitandum de statu animae, seu de statu interni hominis, num is in obscuro sit cum vera exterminata, vel num in claro cum vera ibi reposita? ad quid conducit id scire? Num internus aliquis homo sit, et num alius status animae sit quam qui corporis, in dubio sum; immo num aliqua anima sit quae vivit post mortem. Quis redierat ex mortuis, et indicaverat?. Ita loquitur hodie secum homo Ecclesiae, et ita cogitat cum audit aut legit aliquid de statu interni hominis; inde patet unde est quod illa quae intus apud hominem peraguntur, [3]hodie in occulto sint et plane nesciantur; {5}tale obscurum intellectus nusquam fuerat apud antiquos, sapientia eorum {6}fuerat excolere interiora et sic utramque facultatem tam intellectualem quam voluntariam perficere, et {7}per id prospicere animae suae; quod antiquis talia curae fuerint, liquet ab eorum scriptis quae etiam hodie exstant, et quoque ex desiderio omnium audiendi Salomonem, nam Ideo venerunt ex omnibus populis ad audiendum sapientiam Salomonis, a cum omnibus regibus terrae qui audiverunt de sapientia ejus, 1 Reg. v 14 (A.V. iv 34);

et ideo venit regina Shebae; et ex beatitudine in quam venit ex sapientia Salomonis, dixit Beati viri tui, beati servi tui hi, qui stant coram te jugiter, ac audiunt sapientiam tuam, 1 Reg. x 8;

quis hodie `se beatum' dicturus ex eo? @1 see p. 24, ft 1$ @2 A I o but see 5220$ @3 i enim$ @4 hoc$ @5 aliud quam cogitare, ita nescit (poss. d.)$ @6 fuit$ @7 sic$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church