Arcana Coelestia (Elliott) n. 5222

Previous Number Next Number See English 

5222. `Agitatus spiritus illius': quod significet turbam, constat ex significatione `agitari spiritu' quod sit turbari: per `spiritum' hic, ut quoque aliquoties alibi in Verbo, intelligitur interior affectio et cogitatio quae quoque sunt spiritus hominis; antiqui vocarunt illa spiritum, {1}sed per spiritum in specie intellexerunt interiorem hominem qui victurus post mortem corporis; at hodie per spiritum ubi in tali sensu legitur, solum intelligitur cogitativum, et hoc absque {2}alio subjecto quam corpore in quo sit; [2] ex causa quia non amplius creditur quod interior homo sit ipse homo, sed quod interior homo, qui vulgo anima aut spiritus vocatur, sit modo cogitatio absque subjecto adaequato; consequenter quia cogitatio absque subjecto in quo, quod post mortem corporis sicut aethereum aut flammeum quid dissipabitur; tale intelligitur hodie per spiritum, ut cum dicitur agitari spiritu, contristari spiritu, laetari spiritu, ovare spiritu, cum tamen est ipse interior homo qui spiritus vocatur, qui agitatur, contristatur, laetatur, ovat, qui {3} est homo in forma prorsus humana, sed invisibili oculis corporis, apud quem cogitatio. @1 at$ @2 aliquo$ @3 i homo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church