5216. `Germinantes post illas': quod significet apparentes juxta, constat a significatione `germinare' hic quod sit apparere; et ex significatione `post eas' quod sit juxta seu in termino, sicut per vaccas malas et graciles ascendentes `post eas', {1}nempe post vaccas pulchras et pingues, significatur, n. 5202; quod `post eas' sit juxta, est quia `post' est successivum temporis, et in spirituali mundo, consequenter in spirituali sensu, notio temporis nulla est sed loco ejus tale status quod correspondet. @1 seu$