Arcana Coelestia (Elliott) n. 5208

Previous Number Next Number See English 

5208. `Et expergefactus Pharaoh': quod significet illustrationis statum, constat (c)ex significatione `expergisci' quod sit illustrari, de qua n. 3715; et ex repraesentatione Pharaonis quod sit naturale, de qua prius; exinde patet quod per `expergefactus Pharaoh' significetur illustrationis status in naturali. Per illustrationem hic intelligitur illustratio communis a caelesti spiritualis, ita ab interiore; illustratio quae venit seu influit ab interiore est communis in inferiore, sed fit successive minus communis et tandem particularis sicut insinuantur ibi vera ex bono, unumquodvis enim verum ex bono lucet et quoque illustrat; inde nunc est quod mox supra n. 5206 dictum quod vera e naturali exterminata sint, quod fit ob finem ut naturale communiter illustretur ab interiore, et dein in communi illustratione seu in communi luce reponantur ibi vera in suo ordine, inde naturale illustratur particulariter; [2] correspondentia inter spirituale et naturale apud hominem, seu inter internum et externum ejus, fit eo modo; vera enim primum comparantur, dein illa vera quasi exterminantur; at non exterminantur sed reconduntur, et tunc inferius a superiore seu exterius ab interiore communiter illustratur, et in luce illa reponuntur vera suo ordine; inde omnia ibi vera fiunt imagines sui communis et correspondent. Etiam in omnibus et singulis quae existunt, non modo in spirituali mundo sed etiam in naturali, commune praecedit, et ei dein successive inseruntur minus communia et denique particularia; absque tali insertione seu inaptatione nihil prorsus inhaeret, nam quicquid non in aliquo communi est, et ab aliquo communi pendet, hoc dissipatur, videatur n. (x)917, 3057, 4269, 4325 fin., 4329 med., 4345, 4383.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church