5206. `Et comederunt vaccae malae aspectu et graciles carne': quod significet quod falsa quae non fidei et non charitatis exterminarent, constat ex significatione `comedere' quod sit consumere, de qua n. 5149, 5157, hic autem exterminare, quia vera quae in naturali, antequam vivificata sunt per caeleste spiritualis, proinde regenerata, quasi exterminata sunt per falsa; ex significatione `vaccarum malarum aspectu' quod sint quae non fidei, de qua mox supra n. 5203; et ex significatione `gracilium carne' quod sint quae non charitatis, de qua etiam supra n. 5204.