Arcana Coelestia (Elliott) n. 5202

Previous Number Next Number See English 

5202. `Et ecce septem vaccae aliae ascendentes post eas e fluvio': quod significet falsa quae naturalis etiam in termino, constat ex significatione `vaccarum' quod sint vera naturalis, de qua mox supra n. 5198; inde est quod `vaccae' in opposito sensu sint falsa; pleraque enim in Verbo oppositum sensum habent qui cognoscitur ex genuino, consequenter quia `vaccae' in genuino sensu sunt vera naturalis, in opposito sunt ejusdem generis falsa, ita falsa {1}in naturali; et ex significatione `fluvii' quod sit terminus, de qua etiam supra n. 5196, 5197; quod in termino, patet {2}etiam ex eo quod dicatur quod `ascenderint e fluvio', ascendere enim praedicatur de progressione ab exteriore versus interiora, n. 3084, 4539, 4969. [2] Quomodo cum hac re se habet{3}, quia in sequentibus de illa agitur, dicendum: in capite praecedente actum est de exteriore naturali, deque illis ibi quae ad classem intellectualem pertinebant, et de illis quae ad classem voluntariam, et quod illa recepta sint et haec rejecta; quae ad classem intellectualem pertinebant, repraesentabantur per `pincernam', et quae ad voluntariam per `pistorem'; et quia illa quae ad classem intellectualem pertinebant, recepta sunt, etiam subordinata sunt naturali interiori; de his in capite praecedente actum est, et hoc erat primum renascentiae naturalis; [3] in hoc autem capite agitur de influxu caelestis spiritualis in illa naturalis quae retenta fuerunt, nempe in illa quae partis intellectualis ibi erant; ea sunt quae significantur per `vaccas pulchras aspectu et pingues carne'; sed quia naturale quoad intellectualia sola non renasci potest, erunt quoque voluntaria, in singulis enim erit ex intellectuali et simul ex voluntario, ut sit aliquid; et quia prius voluntarium rejectum est, idcirco novum loco ejus influet; hoc novum est ex caelesti spiritualis, de quo et de cujus influxu in naturale in hoc capite agitur; quomodo cum naturali in hoc statu se habeat, in sensu interno {4}describitur, quod nempe vera ibi exterminata sint per falsa, et sic naturale relictum caelesti spiritualis, quae significantur per quod `vaccae bonae comestae sint a malis', et quod `aristae plenae absorptae sint a vacuis', et dein per quod `Joseph prospexerit toti Aegypto'; sed de his in sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, plura dicenda; [4] sunt insuper talia quae in lucem intellectus humani aegre cadunt, sunt enim arcana regenerationis quae in se innumerabilia sunt, homo vix aliqua eorum scit; renascitur enim homo qui in bono est unoquovis momento a prima infantia {5} ad ultimum vitae in mundo et dein in aeternum, non solum quoad interiora sed etiam quoad exteriora, et hoc per processus stupendos; hi sunt qui quoad multam partem faciunt sapientiam angelicam, quae quod ineffabilis sit et contineat talia quae auris non audivit, {6}et oculus non vidit, {7}nec usquam pervenerunt in cogitationem hominis, notum est; sensus internus Verbi de talibus agit, ita adaequatus est sapientiae angelicae, qui cum inde influit in sensum litterae, fit adaequatus sapientiae humanae, {8}et afficit inde latenter illos qui ex bono in desiderio sunt sciendi vera ex Verbo. @1 A alters in naturali to naturalis$ @2 quoque$ @3 i paucis dicendum$ @4 i hic$ @5 i usque$ @6 nec$ @7 et nusquam$ @8 afficit enim$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church