Arcana Coelestia (Elliott) n. 5200

Previous Number Next Number See English 

5200. `Et pingues carne': quod significet quae charitatis, constat ex significatione `pinguis seu pinguedinis' quod sit caeleste et praedicetur de bono quod est amoris et charitatis, de qua n. 353; et ex significatione `carnis' quod sit voluntarium vivificatum per bonum a Domino, de qua n. 148, 149, 780, 999, 3812, 3813, ita quoque bonum quod amoris et charitatis; inde sequitur quod per `pingues carne' significentur quae charitatis, cum per `pulchras aspectu' quae fidei; ita describuntur vera naturalis quae {1}significantur per `vaccas', per suum formale et per suum essentiale; formale constituunt illa quae sunt fidei, et essentiale illa quae sunt charitatis; quod ita sit, non apparet ex sensu litterae. @1 sunt vaccae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church