Arcana Coelestia (Elliott) n. 5188

Previous Number Next Number See English 

5188. Sunt quidam in mundo qui per artificia et mendacia agunt unde mala; ostensum mihi quales sunt et quomodo agunt, per quod innocuos adhiberent pro ministeriis persuadendi, tum per quod inducerent personas quod ita dixerint, cum tamen de illa re nihil dixerunt; verbo malis mediis utuntur ad finem quemcumque perveniendi; media sunt dolosa, mendacia et artificiosa; tales referunt vitia, quae vocantur spuria tubercula, quae innasci solent pleurae ac aliis membranis; quae ubi irradicantur, vitia late spargunt, ita ut tandem totam membranam labefactent. Tales spiritus severe puniuntur; 2 poena eorum est diversa a poenis aliorum; fit per circum rotationes; circumrotantur a sinistro ad dextrum, sicut orbita primum plana, quae circumrotando extuberat, dein apparet tuberositas deprimi et cava fieri, augetur tunc celeritas; {1}mirum quod hoc ad formam et imitamen talium tuberositatum seu apostematum. Observatum est quod in circumrotatione conati sint attrahe in suam rotam, ita in perniciem, alios, utplurimum insontes, ita quod illis nihil curae {2}fuerit quemcumque in perditionem trahere, dum ii perire sibi 3 videntur. Observatum etiam quod intensissimum visum habeant, in instar quasi pervidendo, et sic arripiendo pro mediis quae favent, ita quod sint acutiores reliquis; possunt etiam vocari ulcera mortifera, ubicumque {3}sunt in camera pectoris, ibi vel in pleura, vel in pericardio, vel in mediastino, vel in pulmone. Ostensum quod tales post poenam rejiciantur ad tergum in profundum, et quod ibi jaceant facie et ventre deorsum, cum pauco vitae humana perspicacia sua, quae fuit vitae ferinae, sic privati; infernum eorum est in profundo loco sub pede dextro paulo antrorsum. @1 et quod mirum$ @2 sit$ @3 sint$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church