Arcana Coelestia (Elliott) n. 5185

Previous Number Next Number See English 

5185. Sunt spiritus qui referunt ductum pancreaticum, hepaticum, et cysticum, consequenter biles quae in illis, quas intestina ejiciunt; sunt spiritus illi distincti inter se, sed in consortio agunt secundum statum corum ad quos determinatur operatio; illi imprimis adsistunt castigationibus et punitionibus, quas volunt dirigere; qui eorum pessimi sunt, tam contumaces sunt, ut nusquam velint desistere nisi per timores et minas deterreantur, timent enim supplicia, et tunc promittunt omnia. Sunt illi qui in vita corporis tenaciter inhaeserant suis opinionibus, non ita ex malo vitae, quam ex pravitate naturali; eunt in statu suo naturali sunt, tunc nihil cogitant, nihil cogitare est obscure de pluribus simul, et nihil distincte de aliquo; delectationes eorum sunt castigare, et sic bonum facere; nec abstinent a sordidis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church