Arcana Coelestia (Elliott) n. 5174

Previous Number Next Number See English 

5174. Quod alimenta seu cibi in ventriculo multis modis vexentur, ut eliciantur eorum interiora, quae cedant usui, nempe quae abeant in chylum, et dein in sanguinem, notum est, etiam quod dein in intestinis tales vexationes repraesentantur per primas vexationes spirituum, quae omnes fiunt secundum vitam eorum in mundo, ut separentur mala et colligantur bona quae cedant usui; quapropter de animabus seu spiritibus, aliquantum post decessum seu solutionem a corpore, dici potest quod quasi primum in regionem ventriculi veniant et ibi vexentur et purificentur; apud quos mala praedominium obtinuerunt, illi postquam incassum vexati sunt, per ventriculum feruntur in intestina, et usque ad ultima, nempe ad colon et rectum, et inde excernuntur in latrinam, hoc est, in infernum; at apud quos bona praedominium habuerunt, illi post aliquot vexationes et purificationes fiunt chylus, et abeunt in sanguinem {1}, quidam per longiorem viam, quidam per breviorem, et quidam vexantur ruditer, quidam leniter, et quidam vix quicquam; hi qui vix quicquam, repraesentantur in ciborum succis, qui statim imbibuntur a venis, et feruntur in circulum, usque in cerebrum, et sic porro. @1 i et sic usum praestant$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church