Arcana Coelestia (Elliott) n. 5161

Previous Number Next Number See English 

5161. `Et fecit convivium omnibus servis suis': quod significet initiationem et conjunctionem cum exteriore naturali, constat ex significatione `convivii' quod sit initiatio ad conjunctionem, de qua n. 3832, et quod quoque {1} conjunctio per amorem et appropriatio, n. 3596; et ex significatione `servorum' quod sint illa quae exterioris naturalis sunt; nam cum regeneratur homo, tunc inferiora subordinantur et subjiciuntur superioribus, seu exteriora interioribus; {2} exteriora tunc fiunt servi, et interiora domini;

talia per `servos' in Verbo significantur, videatur n. 2541, 3019, 3020; sed tales `servi' fiunt quales amantur a Domino, est enim mutuus amor qui conjungit, qui facit ut non appercipiatur ut servitus sed sicut obsequium ex corde, influit enim bonum ab interiore, quod facit ibi tale jucundum. Convivia olim fiebant ob varias causas: significabatur{3} per illa initiatio in amorem mutuum, et sic conjunctio; etiam fiebant diebus nativitatis et per illa tunc repraesentabatur nascentia e novo seu regeneratio, quae est conjunctio interiorum cum exterioribus apud hominem per amorem, consequenter conjunctio caeli cum mundo apud illum, nam mundanum seu naturale apud hominem conjungitur tunc cum spirituali et caelesti. @1 i sit $ @2 i et$ @3 i enim$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church