Arcana Coelestia (Elliott) n. 515

Previous Number Next Number See English 

515. Vers. 19, 20. Et vixit Jared, postquam genuit illum Hanochum, octingentis annis; et genuit filios et filias. Et fuerunt omnes dies Jaredi, duo et sexaginta anni et nongenti anni; et mortuus est. Haec quoque similiter se habent ac illa de quibus prius. Quod non aetates eorum tantae fuerint, ut Jaredi duorum {1} et sexaginta et nongentorum annorum et Methushelahi novem {2} et sexaginta et nongentorum cuivis quoque constare potest; tum etiam ex illis quae ex Divina Domini Misericordia dicentur ad cap. seq. vers. 3, ubi dicitur 'Erunt dies eorum centum et viginti anni,' quare annorum numerus non significat aetatem vitae alicujus hominis sed tempora et status Ecclesiae. @ 1 962 I. $ @ 2 969 I.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church