Arcana Coelestia (Elliott) n. 5148

Previous Number Next Number See English 

5148. `Opere pistoris': quod significet secundum omnem usum sensualis, constat a significatione `operis' quod sit secundum omnem usum, de qua sequitur; et ex significatione `pistoris' quod sit sensuali parti voluntariae subjectum, de qua n. 5078, 5082:

quod `opus' sit usus, est quia praedicatur de voluntario, seu de sensuali parti voluntariae subjecto; quicquid per id fit et vocari potest `opus', erit usus; omni opera charitatis nec aliud sunt, nam opera charitatis sunt opera ex voluntate, (o)quae usus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church