Arcana Coelestia (Elliott) n. 5102

Previous Number Next Number See English 

5102. `Dicendo, Quare facies vestrae malae hodie?': quod significet ex qua affectione tristitia, constat ex significatione `facierum' quod sint interiora, de qua n. 358, 1999, 2434, 3527, 4066, 4796, 4797, ita affectiones, nam interiora hominis ex quibus cogitationes quae etiam sunt interiora, sunt affectiones, hae enim {1} quia sunt amoris, sunt ejus vitae; notum {2} est quod affectiones conspicuae sistantur in facie apud illos qui in innocentia sunt, et cum affectiones, etiam cogitationes in communi, nam hae sunt formae affectionum; inde facies in se spectata (o)non aliud est (o)quam interiorum imago repraesentativa; omnes facies non aliter apparent angelis, angeli enim {3} non vident facies hominis in forma materiali sed in forma spirituali, hoc est, in forma quam affectiones {4} et inde cogitationes sistunt, (t)hae quoque sunt quae faciunt ipsam faciem apud hominem, quod sciri potest ex eo quod facies illis privata sit nihil nisi quam mortuum quid, et quod facies vivat ex illis, et placeat secundum illas {5}: tristitia affectionis seu {6}ex qua affectione, significatur per quod dixerit `cur facies vestrae malae (o)hodie?'

@1 nam hae$ @2 i enim$ @3 nam angeli$ @4 i ibi$ @5 A is obscure but appears to be illis enim privata facies est ligni aut lapidis instar mortua at secundum illas homo placet. Except for first three lines this number is a mass of alterations.$ @6 i tristitia$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church