Arcana Coelestia (Elliott) n. 5091

Previous Number Next Number See English 

5091. `Et somniarunt somnium bini illi': quod significet praevidentiam de illis, constat ex significatione `somnii' quod sit praevidentia, de qua n. 3698; bini illi sunt sensualia utriusque generis significata per `pincernam et pistorem'; quod de {1}illis somnia, a sequentibus {2}patet. Quod `somnium' sit in supremo sensu praevidentia, est quia somnia quae immediate per caelum a Domino influunt, futura {3}praenuntiant, qualia fuerunt somnia Josephi, somnia pincernae et pistoris, somnium Pharaonis, somnium Nebuchadnezzaris, et in genere somnia prophetica; futura quae per illa {4}praenuntiantur, non aliunde {5}sunt quam ex praevidentia Divina Domini; inde quoque sciri potest quod omnia et singula praevideantur. @1 ipsis$ @2 constat$ @3 praenuntient I$ @4 praenuntiata sunt$ @5 fuerunt after Domini$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church