Arcana Coelestia (Elliott) n. 5082

Previous Number Next Number See English 

5082. `Super principem pincernarum et super principem pistorum':

quod significet in genere a sensualibus subordinatis parti intellectuali et parti voluntariae, constat a significatione `pincernae' quod sit sensuale subordinatum et subjectum parti intellectuali, de qua supra n. 5077; a significatione `pistoris' quod sit sensuale subordinatum et subjectum parti voluntariae, de qua etiam supra n. 5078; et a significatione `principis' quod sit primarium, de qua n. 1482, 2089, 5044, hic in genere seu in communi, quod enim primarium est, etiam commune est, nam id in reliquis regnat; ad primaria enim sicut ad communia referuntur particularia, ut unum faciant, et ne contradictio appareat.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church