5074. `Et fuit': quod significet statum novum et sequentia, constat ex eo quod `fuit' et factum in Verbo involvat statum novum, videatur n. 4979, 4999; et quod in lingua originali sit loco distinctionis inter series rerum quae praecedunt et quae sequuntur, n. 4987, inde etiam significat sequentia.