5053. Sunt {1} caelestes societates quibus correspondent omnia et singula membra et organa generationi dicata in utroque sexu; illae societates distinctae sunt ab aliis, sicut etiam est illa provincia in homine probe distincta et separata a reliquis. Quod societates illae sint caelestes, est quia amor conjugialis est fundamentalis omnium amorum, n. 686, 2733, 2737, 2738; excellet etiam usu, et inde {2} jucundo prae reliquis; nam conjugia sunt seminaria universi generis humani, et quoque seminaria regni caelestis Domini, nam ex genere humano caelum.
@1 i ibi$ @2 i quoque$