Arcana Coelestia (Elliott) n. 5050

Previous Number Next Number See English 

5050. Continuatio de Correspondentia cum Maximo Homine, hic de Correspondentia Lumborum et Membrorum Generationis cum illo

Quinam in Maximo Homine seu {1} caelo ad provinciam manuum, brachiorum et pedum pertinent ad finem capitis praecedentis n. 4931-4953, ab experientia ostensum est; hic nunc dicendum quaenam societates in caelo seu in Maximo Homine sunt quibus correspondent lumbi, et quoque membra lumbis adhaerentia quae generationis vocantur. In genere sciendum quod lumbi et eis adhaerentia membra correspondeant amori conjugiali genuino {2}, consequenter illis societatibus ubi tales {3}; illi (o)qui ibi, prae reliquis caelestes sunt, et prae reliquis in jucundo pacis vivunt.

@1 i in$ @2 illis qui in amore conjugiali genuino vixerunt$ @3 tales seems incorrect in I, but correct in A.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church