Arcana Coelestia (Elliott) n. 5045

Previous Number Next Number See English 

5045. `In manum Josephi omnes vinctos qui in domo carceris': quod significet ab Ipso super omnia falsa, nempe verum gubernans in statu tentationum, constat a significatione `dare in manum Josephi' quod sit in ejus potestatem, `manus' enim est potestas, (o)n. 5008, ita quod ab Ipso [sit]; ab Ipso enim fit quod ab Ipsius potestate;

per `Josephum' in sensu interno intelligitur Dominus, ut supra saepius ostensum; et a significatione `vinctorum in domo carceris' quod sint falsa, de qua supra n. 5037, 5038; ita per `dedit princeps domus carceris in manum Josephi omnes vinctos qui in domo carceris' significatur verum gubernans in statu tentationum ab Ipso super omnia falsa, hoc est, quod ab Ipso verum per quod gubernavit falsa in statu tentationum. Hic et in sequentibus ad finem hujus capitis in sensu interno agitur de Domino quod Ipse ex propria potentia in statu tentationum gubernaverit, hoc est, vicerit inferna quae in malis et falsis fuerunt {1}, quae continue mala et falsa humano generi infuderunt {2}; quod Dominus propria potentia illa vicerit et subjugaverit, et sic Humanum in Se glorificaverit seu Divinum fecerit, videatur n. 1616, 1749, 1755, 1813, 1904, 1914, 1921, 1935, 2025, 2026, 2083, 2159, 2574, 2786, 2795, 3036, {3} 3382, 4075, 4286, 5005; hoc {4} a pluribus locis in Verbo constat, ut quoque ab hoc apud Johannem,

Ego pono animam Meam, ut rursus accipiam eam; nemo tollit eam a Me, sed Ego pono a Me Ipso; potestatem Ego habeo ponendi eam, et potestatem habeo rursus accipiendi eam, x 17, 18;

quod passio crucis fuerit ultimum tentationum, per quod Humanum in Se plene glorificavit, hoc est, Divinum facit, patet quoque a pluribus locis in Verbo, ut quoque apud Joh. xiii 31, 32; xvii 1, 5; Luc. xxiv 26.

@1 sunt$ @2 humano generi mala et falsa infundunt$ @3 T i 3381$ @4 quod Dominus propria potentia Se glorificaverit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church