Arcana Coelestia (Elliott) n. 5041

Previous Number Next Number See English 

5041. `Et fuit Jehovah cum Josepho': quod significet quod Divinum inesset, nempe Domino, Qui in supremo sensu per Josephum repraesentatur, hic Divinum in tentationibus, de quibus hic agitur;

Ipsum enim Divinum est Jehovah, Qui quod esset in Ipso seu inesset, significatur per quod `Jehovah fuit cum Josepho'; quia in sensu litterae agitur de Josepho, dicitur `cum illo', at in sensu interno ubi agitur de Domino, est `in Illo' (n): (o)quod in Illo', constare potest unicuique intra Ecclesiam ex eo quod a Jehovah conceptus (o)sit, quapropter Ipsum toties Patrem Suum nominat; ipsum esse hominis et inde intimum ejus vitae est a patre, induitiones seu exteriora sunt a matre; ideo Esse Domini ac inde intimum vitae Ipsius fuit Divinum quia Ipse Jehovah, ac induitiones seu exteriora fecerunt humanum quod a matre per nativitatem suscepit; hoc humanum tale erat ut tentari posset, conspurcatum enim malo a matre hereditario fuit; sed quia intimum erat Divinum, potuit ex propria potentia malum illud a matre hereditarium expellere, quod factum successive per tentationes, et tandem per ultimam quae fuit crucis, tunc Humanum Suum plene glorificavit, hoc est, Divinum fecit; inde constare potest quid intelligitur per quod Divinum inesset.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church