5030. Vers. 19, 20. Et factum, sicut audire dominus ejus verba uxoris suae, vitae locuta ad illum, dicendo, Secundum verba haec fecit mihi servus tuus; et accensa ira illius. Et accepit dominus Josephi eum, et dedit eum ad domum carceris, locum quo vincti regis vincti; et fuit ibi in domo carceris. `Et factum' significat statum novum: `sicut audire dominus ejus verba uxoris suae, quae locuta ad illum' significat communicationem falsi quod apparuit sicut verum:
`dicendo, Secundum verba haec fecit mihi servus tuus' significat confirmationem: `et accensa ira illius' significat aversionem a vero spirituali; `et accepit dominus Josephi eum' significat tentationem a naturali: `et dedit eum ad domum carceris' significat quoad falsiloquium contra bonum: `locum in quo vincti regis vincti' significat statum ubi illi qui in falsis: `et fuit ibi in domo carceris' significat durationem tentationis.