Arcana Coelestia (Elliott) n. 5005

Previous Number Next Number See English 

5005. `Et nullus vir e viris domus ibi in domo': quod significet quod absque ullius auxilio, constare potest ex eo quod per id significetur quod solus esset; et quia in sensu interno per `Josephum' agitur de Domino quomodo ipse Humanum (t)Internum Suum glorificavit seu Divinum fecit, intelligitur per illa verba quod id fecerit absque ullius auxilio. Quod Dominus Humanum Suum Divinum fecerit ex propria potentia, ita absque ullius auxilio, constare potest ex eo quod quia a Jehovah conceptus, Divinum esset in Ipso, et sic quod Divinum esset Ipsius {1}; quapropter cum fuit in mundo, et Humanum in Se Divinum fecit, ex Divino Suo seu ex (t)Se Ipso fecit: id describitur ita apud Esaiam,

Quis hic qui venit ex Edom, conspersus vestes ex Bozra? hic honorabilis in vestitu Suo, incedens in multitudine roboris Sui?... Torcular calcavi solus, et de populis non vir Mecum..... Circumspexi, sed non auxilians, et obstupui, sed non suffulciens; ideo salutem praestitit Mihi brachium Meum, lxiii 1, 3, 5:

et alibi apud eundem,

Vidit quod non vir, et quasi obstupuit, quod non esset intercedens; ideo salutem praestitit Ipsi brachium Ipsius; et justitia Ipsius suscitavit Ipsum; unde induit justitiam sicut loricam, et galeam salutis super caput Suum, lix 16 [17].

Quod Dominus {2} propria potentia Humanum in Se Divinum fecerit, videatur n. 1616, 1749, 1755, 1812, 1813, 1921, 1928, 1999, 2025, 2026, 2083, 2500, 2523, 2776, 3043, 3141, 3382, 3637, 4286. @1 i, Divinum enim erat Ipsum Esse vitae Ipsius$ @2 i ex$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church