Arcana Coelestia (Elliott) n. 4989

Previous Number Next Number See English 

4989. `Et dixit, Cuba mecum': quod significet quod cuperet conjunctionem, constat ex significatione `cubare mecum' quod sit conjunctio, nempe boni naturalis spiritualis quod nunc est `Josephus', cum vero naturali non spirituali quod est `uxor domini ejus', sed conjunctio illegitima; conjunctiones boni cum vero et veri cum bono in Verbo describuntur per conjugia, videatur n. 2727-2759, 3132, 3665, 4434, 4837; inde est quod conjunctiones illegitimae describantur per meretricatus; hic itaque conjunctio veri naturalis non spiritualis cum bono naturali spirituali per quod `uxor domini ejus vellet cubare cum illo'; conjunctio illorum nulla datur in internis, sed solum in externis, in quibus apparet sicut conjunctio sed est solum affinitas; inde etiam est quod `illa prehenderit eum in veste ejus' et quod `is reliquerit vestem in manu ejus'; per `vestem' enim in sensu interno significatur externum, per quod quasi conjunctio, seu per quod est affinitas, ut videbitur infra ad vers. 12, 13. [2] Quod haec significentur, non videri potest quamdiu mens seu cogitatio tenetur in historicis, tunc enim nihil cogitatur quam de Josepho, de uxore Potipharis, de fuga Josephi relicta veste; at si mens seu cogitatio teneretur in illis quae significantur per `Josephum', `uxorem Potipharis' et per `vestem', tunc apperciperetur quod de conjunctione quadam spirituali illegitima quoque hic agatur; et tunc mens seu cogitatio teneri potest in illis quae significantur, si modo credatur quod Verbum historicum non sit Divinum ex mere historico, sed ex eo quod in historico sit spirituale et Divinum; et si hoc {1}crederetur, sciretur quod spirituale et Divinum in illo sit de bono et vero quod est Ecclesiae et regni Domini, et in supremo sensu quod sit de Ipso Domino. Cum homo in alteram vitam venit, quod fit statim post mortem, si inter illos est qui elevantur in caelum, sciturus est quod nihil retineat ex historicis Verbi, et ne quidem sciat aliquid de Josepho, nec de Abrahamo, Jishako et Jacobo, sed solum de spiritualibus et Divinis quae ex Verbo didicerat et vitae suae applicuerat; talia ideo sunt quae in Verbo intus sunt, et quae vocantur sensus ejus internus. @1 credatur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church