Arcana Coelestia (Elliott) n. 4985

Previous Number Next Number See English 

4985. `Et erat Joseph pulcher forma': quod significet bonum vitae inde, `et pulcher aspectu quod significet verum fidei inde, constat ex significatione `pulchri forma et pulchri aspectu'; forma enim est rei essentia, aspectus autem est existentia inde; et quia bonum est ipsa essentia, et verum est existentia inde, per `pulchrum forma' significatur bonum vitae, et per `pulchrum aspectu' verum fidei; nam bonum vitae est ipsum esse hominis quia est voluntatis ejus, et verum fidei est existere inde quia est intellectus;

quicquid enim est intellectus, id existit a voluntate; esse vitae hominis est in ejus velle, et existere vitae ejus est in ejus intelligere; intellectus hominis non aliud est quam voluntas explicata, et formata ita ut appareat qualis est aspectu. [2] Inde patet unde pulchritudo, nempe interioris hominis, quod sit ex bono voluntatis per verum fidei; ipsum verum fidei sistit pulchritudinem in externa forma, sed bonum voluntatis indit illam et format illam;

inde est quod angeli caeli sint pulchritudine ineffabili, sunt enim quasi amores et charitates in forma; quapropter eum apparent in sua pulchritudine, afficiunt intima; apud illos bonum amoris a Domino elucet per verum fidei, et penetrando afficit. Inde constare potest quid in sensu interno per `pulchrum forma et pulchrum aspectu' significatur, ut quoque n. 3821.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church