Arcana Coelestia (Elliott) n. 4982

Previous Number Next Number See English 

4982. `In omni quod erat illi in domo et in agro': quod significet in vita et in doctrina, constat ex significatione `domus' quod sit bonum, de qua n. 2048, 2233, 2234, 2559, 3128, 3652, 3720, et quia `domus' est bonum, etiam est vita, omne enim bonum est vitae; et ex significatione `agri' quod sit verum Ecclesiae, de qua n. 368, 3508, 3766, 4440, 4443; et quia est verum Ecclesiae, etiam est doctrina, omne enim verum est doctrinae. Alibi in Verbo aliquoties etiam domus et ager dicuntur, et cum ibi agitur de caelesti homine, per `domum' significatur bonum caeleste, et per `agrum' bonum spirituale; bonum caeleste est bonum amoris in Dominum, et bonum spirituale est bonum charitatis erga proximum; at cum de spirituali homine agitur, per `domum' significatur caeleste quod apud illum, quod est bonum charitatis erga proximum, et per `agrum' spirituale apud illum, quod est verum fidei; illa et haec significantur apud Matthaeum, Qui super tecto domus, ne descendat ad tollendum quid e domo sua; et qui in agro, ne revertatur retro ad accipiendum vestem suam, xxiv 17, 18;

n. 3652.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church