Arcana Coelestia (Elliott) n. 4979

Previous Number Next Number See English 

4979. `Et factum e quo praefecit eum in domo sua, et super omne quod erat illi': quod significet statum alterum, postquam applicuit se ei bonum, et omne suum sicut in ejus potestate, constat (c)ex significatione `factum' seu fuit, quod multoties in Verbo dicitur, quod involvat novum quid, proinde statum alterum, similiter in sequentibus vers. 7, 10, 11, 13, 15, 18, 19; ex significatione `e quo praefecit eum in domo sua' quod sit postquam applicuit se ei bonum, de qua supra n. 4977; et ex significatione `super omne quod erat illi' quod sit et omne suum sicut in ejus potestate, de qua etiam supra n. 4978.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church