Arcana Coelestia (Elliott) n. 4970

Previous Number Next Number See English 

4970. Vers. 2-6. Et fuit Jehovah cum Josepho, et fuit vir prosperans, et fuit in domo domini sui Aegyptii. Et vidit dominus ejus, quod Jehovah cum eo, et omne quod is faciens Jehovah prosperans in manu ejus. Et invenit Joseph gratiam in oculis ejus, et ministravit illi, et praefecit eum super domum suam, et quicquid erat illi dedit in manum ejus. Et factum, e quo praefecit eum in domo sua, et super omne quod erat illi, et benedixit Jehovah domui Aegyptii propter Josephum, et fuit benedictio Jehovae in omni quod erat illi in domo et in agro. Et reliquit omne quod illi in manum Josephi, et non scivit cum eo quicquam, nisi panem quem ille edens:

et erat Joseph pulcher forma, et pulcher aspectu. `Et fuit Jehovah cum Josepho' significat quod caelesti spiritualis inesset Divinum:

`et fuit vir prosperans' significat quod omnia provisa: `et fuit in domo domini sui Aegyptii' significat ut initiaretur bono naturali:

`et vidit dominus ejus quod Jehovah cum eo' significat quod perceptum ibi bono naturali quod inesset Divinum: `et omne quod is faciens Jehovah prosperans in manu ejus' significat quod omnia ex Providentia Divina: `et invenit Joseph gratiam in oculis ejus' significat quod id acceptum: `et ministravit illi' significat quod scientificum appropriaretur bono suo: `et praefecit eum super domum suam significat quod applicuit se ei bonum: `et quicquid erat illi dedit in manum ejus' significat quod omne suum sicut in ejus potestate: `et factum e quo praefecit eum in domo sua, et super omne quod erat illi' significat statum alterum postquam applicuit se ei bonum, et omne suum sicut in ejus potestate: `et benedixit Jehovah domui Aegyptii propter Josephum' significat quod ex Divino tunc ei caeleste naturale: `et fuit benedictio Jehovae' significat incrementa: `in omni quod erat illi in domo et in agro' significat in vita et in doctrina: `et reliquit omne quod illi in manum Josephi' significat quod appareret sicut omnia forent in ejus potestate: `et non scivit cum eo quicquam nisi panem quem ille edens' significat quod bonum inde appropriaretur: `et erat Joseph pulcher forma' significat bonum vitae inde: `et pulcher aspectu' significat verum fidei inde.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church