Arcana Coelestia (Elliott) n. 4921

Previous Number Next Number See English 

4921. `Et accepit obstetrix': quod significet naturale, constat a significatione `obstetricis' quod sit naturale, de qua n. (x)4588; quomodo haec se habent, patebit a sequentibus. Quod obstetrix in spirituali mundo aliud significet quam in mundo naturali, constare potest ex eo quod omnia quae sunt partus, consequenter quae sunt obstetricatus, ibi non sint; inde patet quod angeli qui apud hominem, cum is legit haec verba, loco obstetricis aliud quippiam percipiant, et quidem quod spirituale est; proinde quia angeli ideas suas tenent in illis quae sunt partus spiritualis, idcirco per `obstetricem' percipiunt id quod adjuvit et excipit partum illum; quod hoc sit naturale, {1} prius n. (x)4588 ostensum videatur. @1 supra$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church