Arcana Coelestia (Elliott) n. 4913

Previous Number Next Number See English 

4913. `Quia propterea quod non dedi illam Shelae filio meo': quod significet quia externum tale, constare potest ex illis quae prius explicata sunt, quod nempe Tamar non potuerit dari Shelae filio Jehudae, quia sic conjunctio fieret sicut uxoris cum marito secundum legem de leviratu, et tamen religiosum gentis Judaicae quod repraesentaretur, non fuit tale, sed fuit qualis est conjunctio soceri cum nuru, ut cum meretrice.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church