Arcana Coelestia (Elliott) n. 4900

Previous Number Next Number See English 

4900. Vers. 24-26. Et fuit circiter a tribus mensibus, et indicatum Jehudae, dicendo, Scortata Tamar nurus tua et etiam ecce gravida; et dixit Jehudah, Educite illam, et comburatur. Illa educta, et illa misit ad socerum suum, dicendo, Viro, cui haec, ego gravida; et dixit, Agnosce quaeso, cui sigillum et panniculus et baculus, haec. Et agnovit Jehudah, et dixit, Justa prae me, quia propterea quod non dedi illam Shelae filio meo; et non addidit amplius cognoscere illam. `Fuit circiter a tribus mensibus' significat statum novum: `et indicatum Jehudae' significat communicationem: `dicendo, Scortata Tamar nurus tua' significat perceptionem tunc quod falsum sit quod aliquod conjugiale intercedat: `et etiam ecce gravida ad scortationes' significat et quod inde aliquid produci queat: `et dixit Jehudah' significat sententiam a religioso in quo gens Judaica: `Educite illam et comburatur' significat quod exstirpandum: `illa educta' significat prope effectum: 'et illa misit ad socerum suum' significat insinuationem: 'dicendo, Viro, cui haec, ego gravida' significat quod religioso illorum tale inesset: `et dixit, Agnosce quaeso, cui sigillum et panniculus et baculus, haec' significat quod id cognosceretur ex pignoribus: `et agnovit Jehudah' significat quia suum quod affirmaret: `et dixit, Justa prae me' significat quod conjunctio externi cum interno nulla, sed interni cum externo:

`quia propterea quod non dedi illam Shelae filio meo' significat quia externum tale: `et non addidit amplius cognoscere illam' significat quod nulla conjunctio magis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church