Arcana Coelestia (Elliott) n. 4893

Previous Number Next Number See English 

4893. 'Non fuit ibi scortum': quod significet quod non falsum, constat a significatione `scorti' seu meretricis quod sit falsum, ut supra n. 4890. Quid haec quae hactenus quoad significationes vocum explicata sunt, in serie involvunt, patere aliqualiter potest ab illis quae supra n. 4865, 4868, 4874 dicta sunt; et praeterea sunt talia quae non capi possunt nisi sciatur {1} qualis conjunctio est inter verum internum et externum Ecclesiae Judaicae, tam a parte veri interni quod repraesentatur per `Tamarem', quam a parte externi quod repraesentatur per `Jehudam'; haec quia inter ignota sunt, si ulterius explicarentur, caderent in umbram, ita in nullam intellectus ideam; intellectus enim, qui est vicus interni hominis, habet suam lucem et suam umbram, in umbram ejus cadunt quae non coincidunt cum illis, de quibus prius aliquam notionem habuit; {2} sed usque singula haec in serie, cum innumerabilibus quae ne quidem comprehendi possunt ab homine, in lucem intellectus angelorum clare intrant; inde qualis et quanta est intelligentia angelica respective, patet. @1 quale conjugiale, seu$ @2 i tale est conjugiale inter internum et externum Ecclesiae Judaicae. This and the previous omission suggest that the union of internum et externum is not to be regarded as conjugiale.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church