Arcana Coelestia (Elliott) n. 4891

Previous Number Next Number See English 

4891. `In fontibus super via': quod significet quod apparuit sicut verum, constat ex significatione `fontium' quod sint vera Ecclesiae, de qua n. 2702, 3096, 3424, 4861; `super via' dicitur quia via praedicatur de vero, ac in opposito sensu de falso, n. 627, 2333, 3123, 3142; et quia quaeritur `ubi scortum illud in fontibus super via', significatur num falsum quod apparuit sicut verum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church