Arcana Coelestia (Elliott) n. 4872

Previous Number Next Number See English 

4872. `Et dixit, Si des mihi arrhabonem usque ad mittere te': quod significet reciprocum si certitudo, constat ab illis quae supra a Tamare dicta, `quid das mihi quod venias ad me?' quod significent conjunctionis reciprocum cum conditione, n. 4870, hic reciprocum si certitudo quia `arrhabo' erat certitudinis gratia ut promissum daretur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church