Arcana Coelestia (Elliott) n. 4866

Previous Number Next Number See English 

4866. `Quia obtexit facies suas': quod significet interiora quod illis abscondita, constat ex repraesentatione `Tamaris' quod sit Ecclesia repraesentativa, de qua n. 4829, 4831; ex significatione `obtegere quod sit abscondi; et ex significatione `facierum' quod sint interna, de qua n. 358, 1999, 2434, 3527, 3573, 4066, 4326, 4796-4799; inde patet quod per `obtexit facies suas' significetur quod interiora Ecclesiae illis essent abscondita; de quibus videantur quae supra n. 4859, 4865.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church