4864. `Et vidit illam Jehudah': quod significet religiosum gentis Judaicae quomodo tunc consideraret interna Ecclesiae repraesentativae, constat ex significatione `videre' quod sit appercipere et intelligere, de qua n. 2150, 2325, 2807, 3764, 3863, ita considerare; a repraesentatione `Tamaris' quae hic est `illa', quod sit Ecclesia repraesentativa spiritualium et caelestium, de qua n. 4829, 4831, hic internum ejus Ecclesiae, quia de illo agitur quomodo consideratum et receptum a gentis Judaicae religioso; et a repraesentatione `Jehudae' quod sit in specie gens Judaica, de qua n. 4815, 4842, proinde religiosum illius gentis, nam ubi gens in Verbo memoratur, in sensu interno intelligitur id quod est Ecclesiae illius; {1}sensus enim internus memoranda et historica de aliqua gente nihil curat, sed modo {2} quale quoad illa quae sunt Ecclesiae. Inde patet quod per `vidit illam Jehudah significetur religiosum gentis Judaicae quomodo tunc consideraret interna Ecclesiae repraesentativae. @1 nam sensus$ @2 i ejus$