Arcana Coelestia (Elliott) n. 4847

Previous Number Next Number See English 

4847. `Forte moriatur etiam hic sicut fratres ejus': quod significet timorem ne periret, nempe Ecclesiae repraesentativum quod apud posteritatem quae ex Jacobo, et in specie quae Jacobo ex Jehudah, constat ex significatione `ne forte moriatur' quod sit timor ne pereat. Cum hoc quod Ecclesiae repraesentativum quod apud posteritatem ex Jacobo, periret, si ei adjungerentur interna quae genuinae Ecclesiae repraesentativae, ita se habet: apud posteritatem ex Jacobo instituenda erat Ecclesia repraesentativa qualis fuerat antiquis; sed gens illa talis erat ut solum colere et adorare vellet externa, et nihil prorsus scire de internis, fuit enim immersa cupiditatibus amoris sui et mundi, et inde falsis;

credidit {1} plus quam gentiles {2}quod plures essent dii, sed quod Jehovah major illis' quia majora miracula potuit facere, quapropter ut primum miracula cessarunt, et quoque cum vilia facta sunt ex frequenti et familiari, ilico ad alios deos se converterunt, 2 ut manifeste constare potest ex historicis et propheticis Verbi; quia talis erat gens illa, non potuit apud illam institui Ecclesia repraesentativa qualis fuerat antiquis, sed solum Ecclesiae repraesentativum; et provisum erat a Domino ut per {3}id aliquid communicationis fieret cum caelo; repraesentativum enim dari potest apud malos quia id non spectat personam sed rem; inde patet quod cultus respective ad illos non fuerit nisi quam idololatricus, n. 4825, tametsi repraesentativa in se continebant sancta Divina; cum tali cultu, nempe idololatrico, non conjungi potuit internum, si enim internum adjunctum fuisset, hoc est, si agnovissent interna, tunc profanavissent sancta; internum enim sanctum, cum externo idololatrico si conjungitur, fit profanum; inde est quod genti illi non detecta fuerint interna, et si illi detecta fuissent, quod periisset. Quod gens illa non recipere 3 et agnoscere potuerit interna quantumvis illis revelata fuissent, {4}patet evidenter ab illis hodie; sciunt enim hodie interna, nam vivunt inter Christianos, sed usque rejiciunt illa, et quoque subsannant; etiam plerique ex illis qui {5}conversi sunt, corde nec aliter faciunt;

ex his {6}constat quod Ecclesia repraesentativa spiritualium et caelestium non fuerit apud illam gentem, sed solum Ecclesiae repraesentativum, hoc est, externum absque interno, quod in se est idololatricum. Ex his etiam videri potest quam erronee cogitant illi ex Christianis qui credunt quod Judaica gens in fine Ecclesiae convertetur, et prae Christianis tunc eligetur; et magis adhuc illi qui credunt quod tunc appariturus illis Messias seu Dominus, et per magnum prophetam et magnis miraculis reducturus illos in terram Canaanem {7}; sed in hos errores labuntur qui {8}in propheticis Verbi per `Jehudam', {9} per `Israelem' perque `terram Canaanem' intelligunt Jehudam, Israelem et terram Canaanem, proinde qui solum sensum litteralem credunt, nec aliquem internum curant. @1 i enim$ @2 plures esse deos, et Jehovam supra illos$ @3 hoc$ @4 constat$ @5 universi I$ @6 patet$ @7 i et hoc cum magnis miraculis$ @8 After Jehudam$ @9 i et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church