4833. `Et mori fecit eum Jehovah': quod significet quod Ecclesiae repraesentativum nullum, constat ex significatione `mori' quod sit desinere tale esse, de qua n. 494, tum finis repraesentationis, n. 3253, 3259, 3276; hic itaque quod repraesentativum Ecclesiae nullum apud aliquam posteritatem ex illo, secundum id quod mox supra n. 4832 dictum est.